

Epistola ad Galatas*
Caput 6: Versus 4
Probet.Diligenter inspiciat.Opus autemsuum.Non peccatum alterius, ut pharisaeus qui dixit:Non sum sicut caeteri hominum[Luc. 18.], qui non re, sed fallaciter erat justus.In semetipsoId est intus in conscientia sua pura.Gloriam habebit.Id est gloriabitur et gaudebit.Et non in altero.Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita:Et sic,id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor,in semetipso,etc.Et sic in se.Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi praeponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.